monumenta.ch > Lucanus > sectio 561 > sectio 1015 > bkeCod.32.52v > ubk4°Ms.theol.26.23 > sectio 24 > ubk4°Ms.theol.26.27 > sectio 156 > sectio 4 > ubk4°Ms.theol.26.45 > 57
Ambrosius, De apologia David, § 56 <<<     >>> § 58

§ 57

1 ideo in quo uoluit dominus nulla huiusmodi originis esse contagia, dicit illi dominus: priusquam te formarem in uter matris tuae, noui te et, priusquam exires de uulua, sanctificaui te et prophetam in gentibus posui te.
2 quis tantus, cui tam magna delata sunt? numquid Hieremias ? sed non ille utique in gentibus propheta propositus, sed in Iudaea tunc temporis, nunc autem etiam in nationibus, quae in Iesum dominum crediderunt.
3 uide tamen ne illi dicatur, qui antequam nasceretur ex uirgine, iamdudum erat et erat semper et operabatur etiam in uter Mariae constitutus et ita sanctus erat, ut sanctificaret prophetas suos.
4 in quo solo et.
5 conceptus uirginalis et partus sine ullo fuit mortalis originis inquinamento.
6 dignum etenim fuit ut qui non erat habiturus corporeae peccatum prolapsionis nullum sentiret generationis naturale contagium.
7 merito ergo Dauid flebiliter in se deplorauit ipsa inquinamenta naturae, quod prius inciperet in homine macula quam uita.